monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 196, 8
Est et aliud direptionis genus, quando aliis promissa et oblata diripimus. Salvator ad hoc vel maxime suscepta incarnatione descenderat, ut Iudaeorum populum iustificaret: sicut ipse in Evangelio loquitur, Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel . Sed et discipuli ita incredulam Synagogae plebem coarguebant: Vobis, inquiunt, prius oportuerat verbum Dei loqui; sed quia vos indignos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes . Ergo cum Iudaei munera sibi parata respuerent, publicani et peccatores ex Gentibus crediderunt; ac sic rapit Ecclesia Synagogae regnum. Regnum enim nostrum Christus est. Rapimus itaque eum, cum a Iudaeis occiditur, sepelitur a nobis. Rapimus autem eum illis dormientibus, sicut ipsi in Evangelio confitentur: Dicite, inquiunt, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum vobis dormientibus . Surgat ergo qui dormit; ne forte Christum per negligentiam resolutus amittat, dum mens eius in infidelitate et in torpore dormitat. Rapitur itaque regnum coelorum, dum negatur a domesticis, et a Gentibus adoratur. Rapitur, cum aliis ad salutem mittitur, ab aliis invenitur; cum sui eum recusant, suscipiunt alieni; insectantur proprii, complectuntur inimici: quando haereditatem civis respuit, peregrinus invadit; filius repudiat, servus recognoscit. Adhuc et alio ordine regnum coelorum vim patitur, quando illud homines acquirunt quod angeli perdiderunt, quando illuc adoptati humiles ascendunt, unde superbi incolae ceciderunt. Ergo cum inter tantos invidos, inter tantos latrones et invisibiles insidiatores vivamus, quibus tandem viribus coelorum regna captemus? Quis, inquam, nisi obediendo doctoribus, et vitiis et iniustitiis ex cupiditate nascentibus resistendo, deflendo peccata, et ea ieiuniis atque eleemosynis redimendo?